
Exorcismo da Forma Extraordinária do Batismo – Latim

A Exsuflação
O padre então sopra 3 vezes sobre o candidato na forma de uma Cruz, lembrando o Espírito (respiração, vento, "ruach") de Deus.
Exi ab eo (ea), immunde spiritus, et da locum Spiritui Sancto Paraclito
O Exorcismo
O padre faz o Sinal da Cruz sobre o candidato três vezes e diz:
Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti, ut exeas, et recedas ab hoc famulo (hac famula) Dei N.: ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo Filio eius, et Spiritui Sancto, et recede ab hoc famulo (hac famula) Dei N., quia istum (-am) sibi Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est.
O Exorcismo Solene
Exorcizo te, omnis spiritus immunde, in nomine Dei + Patris omnipotentis, et in nomine Iesu + Christi Filii eius, Domini et Iudicis nostri, et in virtute Spiritus + Sancti, ut discedas ab hoc plasmate Dei N., quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus Sanctus habitet in eo. Per eundum Christum Dominum nostrum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.