
Exorcism from the Extraordinary Form of Baptism - Latin

The Exsufflation
The priest then breathes 3 times on the candidate in the form of a Cross, recalling the Spirit (breath, wind, "ruach") of God.
Exi ab eo (ea), immunde spiritus, et da locum Spiritui Sancto Paraclito.
The Exorcism
The priest makes the Sign of the Cross over the candidate three times and says:
Priest: Exorcizo te, immunde spiritus, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus + Sancti, ut exeas, et recedas ab hoc famulo (hac famula) Dei N.: ipse enim tibi imperat, maledicte damnate, qui pedibus super mare ambulavit, et Petro mergenti dexteram porrexit. Ergo, maledicte diabole, recognosce sententiam tuam, et da honorem Deo vivo et vero, da honorem Iesu Christo Filio eius, et Spiritui Sancto, et recede ab hoc famulo (hac famula) Dei N., quia istum (-am) sibi Deus et Dominus noster Iesus Christus ad suam sanctam gratiam, et benedictionem, fontemque Baptismatis vocare dignatus est.
The Solemn Exorcism
Exorcizo te, omnis spiritus immunde, in nomine Dei + Patris omnipotentis, et in nomine Iesu + Christi Filii eius, Domini et Iudicis nostri, et in virtute Spiritus + Sancti, ut discedas ab hoc plasmate Dei N., quod Dominus noster ad templum sanctum suum vocare dignatus est, ut fiat templum Dei vivi, et Spiritus Sanctus habitet in eo. Per eundum Christum Dominum nostrum, qui venturus est iudicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem.