top of page

Blessing of Oil - Latin

Cross-Jerusalem-Potent-Heraldry_edited_edited.jpg

V. Adjutórium in nómine Dómini

R. Qui fecit in caelum et terram.

Exorcismus

Exorcizo te, creatúra ólei, per Deum + Patrem omnipotentem, qui fecit caelum et terram, mare, et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adverárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanae eradicáre, et effugáre ab hac creatúra ólei, ut fiat ómnibus, qui eo usúri sunt, salus mentis et córporis, in nómine Dei + Patris omnipoténtis, et Jesu + Christi Fílii eius Dómini nostri, et Spíritus + Sancti Parácliti, et in caritáte eiúsdem Dómini nostri Jesu Christi, qui venturus est judicáre vivos et mórtuos, et saéculum per ignem.

R. Amen

Oremus.

Dómine Deus omnípotens, cui astat exércitus Angelórum cum tremóre, quorum servítium spirituále cognóscitur, dignáre respícere, bene + dícere, et sancti + ficáre hanc creatúram ólei, quam ex olivárum succco eduxísti, et ex eo infírmos inúngi mandásti, quátenus sanitáte percépta, tibi Deo vivo et vero grátias ágerent: praesta, quáesumus; ut hi, qui hoc óleo, quod in tuo nómine bene + dícimus, usi fúerint, ab omni languóre, ómnique infirmitáte, atque cunctis insídiis inimíci liberéntur, et cunctae adversitátes separéntur a plásmate tuo, quod pretióso sánguine Fílii tui redemísti, ut numquam laedátur a morsu antíqui serpéntis. Per eundem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia saécula saeculórum.

R. Amen

Et aspergatur aqua benedicta.

Weller, Vol. III, pp. 80

bottom of page