top of page

Blessing of St. Benedict Medals - Latin

Cross-Jerusalem-Potent-Heraldry_edited_edited.jpg

V. Adjutórium nostrum in nómine Dómini.

R. Qui fecit caelum et terram


Exorcízo vos, numísata, per Deum + Patrem omnipoténtem, qui fecit caelum et terram, mare et ómnia, quae in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanae, eradicáre et effugáre, ab his numismátibus: ut fiant ómnibus qui eis usúri sunt, salus mentis et córporis: in nómine Pa+tris ominpoténtis, et Jesu + Christi Fílii eius, Dómini nostri, et Spiritus + Sancti Parácliti, et in caritáte eiúsdem Dómini nostril Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et saéculum per ignem.

R. Amen


V. Dómine, exáudi oratiónem meam.

R. Et clamor meus ad te véniat.

V. Dóminus vobíscum.

R. Et cum spíritu tuo.


Oremus:

Deus omnípotens, bonórum ómnium largítor, súpplices te rogámus, ut per intercessiónem sancti Benedícti his sacris numismátibus tuam bene+dictiónem infúndas, ut omnes qui ea gestáverint ac bonis opéribus inténti fúerint, sanitátem mentis et córporis, et grátiam sanctificatiónis, atque indugléntias (nobis) concéssas cónsequi mereántur, omnésque diáboli insídias et fraudes, per auxílium misericórdiae tuae, stúdeant devitáre et in conspéctu tuo sancti et immaculáti váleant apparére. Per Christum Dominum nostrum.

R. Amen


The medals are sprinkled with holy water.

(Weller II, pp. 358)

(Parish Ritual, appendix p. 12)

(More about the Benedict Medal in Resources tab under "Links to Other Websites")

bottom of page